395
DE
EXTRACTIS.
Stibij
flores
imitantur
etiam
in
specie
flores
lythargyri,
marmorum,
magnetidis
(quod
est
talcum)
bismuthi,
arsenici,
cadmiae,
pyritę
&
simili¬
um.
Nam
eleuatio
fit
per
accessum
salis
ammonij,
aut
alterius
volatilis.
Lythargyros
nominatim
aliquoties
per
salem
ammonium
sublimatur.
Pa¬
racelsus
iussit
ad
ignem
Persicum
inde
sublimatum
facere,
adiectis
ad
libram
v¬
nam
realgaris
rubei
vncijs
duabus,
&
salis
ammonij
semuncia,
duodecies
omnia
simul
sublimando,
&
tandem
edulcorando.
FLORES
SVLPHVRIS.
Per
se
sulphuris
flores
fiunt,
si
sulphur
viuum
aceto
stillatitio
probè
repurgatum,
exiccatumque
in
sublime
agatur,
vel
citrinum
aqua
roris
stil¬
latitia
ardente
item
elutum
admista
arena
sublimetur
secundum
artem.
Quod
ascendit,
abrasum
ab
alembico
leuissimo
igni
quasi
torretur,
in
sub¬
limatorio
tamen,
vt
volatilitate
ignea
&
noxia
remota,
media
assit
sub¬
stantia.
Cum
additamentis
praeparantur
variè,
ijque
vel
citrini,
vel
niuei.
Citrinorum
hic
est
apparatus:
Sulphur
viuum,
vel
citrinum
ter
coqua¬
tur
aceto
stillatitio,
adhibita
diligente
despumatione.
Resiccatum
affuso
vini
spiritu
stet
in
digestione
per
octiduum
indiesque
aliquoties
moueatur.
Spiritus
abstrahatur
destillando,
&
reddatur
alius,
idque
ter
repetatur.
Ita
praeparatum
misce
cum
colcotari
pari,
tantundemque
sale
fuso,
&
probè
subige
vt
vndiquaque
fiat
homogenea
substantia,
immitte
in
aludelem
cum
alembico
caeco,
perforato
tamen
de
more,
cuius
foramen
linteo
tegatur,
&
ipse
ne
à
spiritibus
submoueatur,
ferreo
circulo
degrauetur.
Colloca
in
a¬
rena,
lentoque
igni
humidos
euoca
spiritus.
His
dissipatis,
clausoque
fora¬
mine
per
conum
mobilem,
ignem
auge,
&
siccos
spiritus
sublima
quoad
satis.
Si
alembicus
nimis
impleretur,
muta
eum
nouo.
Quod
sublima¬
tum
est,
cum
nouis
additamentis
secundò
atque
etiam
tertiò
sublima.
Flo¬
res
ablue
aqua
rosacea,
vel
alia
conueniente;
siccatosque
repone.
(Pondus
additamentorum
variat.
Nonnulli
enim
librae
sulphuris
addunt
dodrantem
colcotaris;
vel
salis
&
colcotaris
singulos
quincunces
aut
selibras.
In¬
terdum
etiam
spiritus
humidos
tostione
in
lebete
dissipamus;
interdum
adiecto
a¬
lembico
rostrato
peculiariter
accipimus,
&
postea
mutamus
cum
caeco.
Cauen¬
dum
est
ne
flammae
feruor
alembicum
tangat.
Nam
liquantur
flores
in
guttas.
Foramen
non
debet
obstrui
immobiliter.
Satis
est
si
apponatur
conus
mobilis,
vt
per
eum
explores
tum
multitudinem
eleuati
sulphuris,
tum
sublimationis
mo¬
dum.
Circa
hunc
conum
consistere
solent
spiritus
subtilissimi
ignei
obstruentes
foramen.
Itaque
deturbantur,
detrudunturque.
Nonnulli
vbi
sat
iusta
copia
est,
(non
autem
debet
esse
multa)
interrumpunt
opus,
remotumque
alembicum
exina¬
niunt;
postea
verò
reposito
instaurant
denuò
&
pergunt.
Ego
solo
sulphure
ter
in¬
fuso
fff
3