469
396
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
fuso aceto siccatoque, deinde aqua roris diu circulato, itemque siccato, & sublimato
flores confeci, quadamtenus rubentes.)
Huius loci sunt flores ad pulmonis affectus facti; vnde pulmonum bal¬
samus à nonnullis appellantur.
Sulphur aqua roris destillata elutum diligenter, primùm sublimatur à
colcotari; secundò à sale fuso; tertiò ab aloe, croco & myrrha, itaque elabo¬
rantur vt etiam euadant balsamei.
Horum vsus est in putredine & vlceribus pulmonum, atque adeo etiam phtisi.
Dantur cum magisterio coraliorum, vel tinctura; aut syrupo de hyssopo & simili¬
bus. Alij in peste adhibent cum succo scordij & aqua eius, tum in febribus pu¬
tridis & similibus.
Apud Paracelsum pro asthmate talis est modus: Sulphuris fusi, sanda¬
li rubei, cupressi, pini, aequales per strata alterna reuerberantur in cinerem vase
clauso. Ex eo fit alcali secundum artem per aquam hyssopi vel prassij. Alcali hoc
cum subduplo myrrhae sublimatur.
Aliam compositionem destinat sanitati conseruandae: Sulphuris tri¬
entem, croci orientalis, myrobalanorum chebulorum, belliricorum singulis mi¬
scens vncijs, additoque oleo granorum iuniperi quantum satis ad massam, sublimat
igni lentissimo. Sed eiusmodi compositionum multae, mirificaeque excogitari pos¬
sunt.
Florum sulphuris niueorum talis est praeparatio: Sulphuris purgati, alu¬
minisque vsti singulas selibras contritas commisce, & sublima cum atten¬
tione spirituum humidorum, vt est artis, per gradus ignis horis duodecim.
Quod eleuatum est, tritum remisce capiti mortuo, & sublima iterum,
quod quinquies vel toties repetendum est, donec feces prunis iniectae non
redoleant. Flores tales iterum cum duplo salis communis praeparati subli¬
ma; tandemque cum nouo sale iterum quinquies, quousque; vt nix albescant.
Hi flores si figantur, ad metallica sophismata sunt vtiles, vt aes instar argenti
appareat. Qui sapè sulphur cum vitriolo sublimant, etiam perspicuos conficiunt
flores. Caeterum inter compositiones etiam haec, fors iuxta Paracelsicam normam
instituta praedicatur: sulphuris praeparati selibra; salis guaiaci, absynthij, chebu¬
lorum singulae vnciae: myrrhae, benzoini styracis calamitae singulae semunciae, cina¬
momi, nucis moschatae, rorismarini singuli sicilici, olei iuniperini q. s. ad massam.
Haec mista post menstruam digestionem sublimentur. Verum temere coaceruan¬
tur multa. Cum sale scordij & absynthij sublimabitur sulphur aliquoties ad pe¬
stem, cum sale vitrioli & guaiaci ad hydropem & gallicam, cum succino, casto¬
rio, vitrioli sale, ad apoplexiam, epilepsiam, melancholiam, paralysin, &c.
FLORES MERCVRII.
Mercurium per oxalmen probè repurgatum solue aqua forti. Soluti¬
onem lento igni destilla ad siccum. Cum spiritus cessant, auge ignem, vt vi¬
trum