361
IO. DE RVPESCISS.
76
Scientia ad affigendum in caelo nostro temperatissi¬
mam complexionem. Cap. XXXI.
Nominemus res temperatissimas,
ex quibus extrahamus quintam
Essentiam, vt affigamus eam in
caelo nostro, vt influat in nobis summè
temperamentum, & aequatissimum es¬
se super modum excellentius quod fie¬
ri possit in mundo. Et sunt res tempera¬
tissimae & aequatae in suo esse ad summè
confortandum & reparandum & con¬
tinuandum complexionem nostram:
quae sunt aurum nostrùm, aurum Dei,
non hominis id est alchymię (aurum vul¬
garis alchymiae non curat leprosos, &
vulnus ex eo factum tumescit) perlę, ca¬
pillus Veneris, radix lilij, cassia fistula &
manna: extrahe ergo quintam Essentiam
ex his, & infige eam in cęlo nostro, quia
profectò tunc cęlum influet in nobis sa¬
nitatem & vitam & continuationem
ius vsque ad vltimum terminum nobis à
Deo constitutum. Et iam docui quali¬
ter quintam Essentiam auri affigas in cę¬
lo nostro: sed à perlis & cadmia aurea
& similibus extrahes quintam Essentiam
sic: