361
DE QVINTA ESSEN.
sic: puluerizes ea donec efficiantur sine
tactu, & tunc puluerem proijce in caelo
nostro: quia profecto totam pulueris
virtutem quintam Essentiam associa¬
bis ibi.
(Tribus modis aurum fieri potest:
primò est aurum naturale seu minerae,
secundò aurum alchymicum, tertiò au¬
rum lapidis Philosophorum: ex effectu
autem sic discernuntur: nam aurum al¬
chymicum in potu datum non laetificat
cor hominis, sed nocet, quia ex corrosi¬
uis compositum est, & vulnus ex eo fa¬
ctum tumescit. Aurum verò naturale
datum in potu, nihil agit, quia taliter vt
comestum est, excernitur. Aurum au¬
tem lapidis Philosophorum est solum
quod quaeritur in nutrimentum, & etiam
liberat leprosos & omnem infirmitatem
datum in potu vel comestum, & voca¬
tur aurum Dei. & nota quòd aurum ni¬
hil aliud est quam argentum viuum
natizatum id est adaequatè digestum).