361
DE QUINTA ESSEN.
99
Philosophorum propriè est vapor ar¬
genti viui, coagulans se ex sua substan¬
tia terrea, subtili, aerea, & digesta à mi¬
stione prima sibi vnica caloris actione,
postea eleuata, decocta, & digesta, do¬
nec habeat vim sulfuream coagulatam).
Et scito quòd argentum vsuum sub¬
limatum habet quasdam partes incom¬
bustibiles, & habet quintam Essentiam
quae corrumpi non potest per ingenium
nostrum. Et dicimus quòd si intra aquam
corrosiuam factam ex vitriolo & sale
petra immittas argentum viuum subli¬
matum absque vitriolo, laniabitur totum
& in atoma conuertetur. immitte er¬
go argentum viuum sublimatum cum
vitriolo vel cuperosa & sale petra (vel
communi albissimo) infra aquam cor¬
rosiuam praedictam, donec totum argen¬
tum viuum dissoluatur in aquam: & co¬
sequenter pone totum illud ad distillan¬
dum: ascendet enim primò aqua corro¬
siua, deinde sequetur quinta Essentia
Mercurij & vitrioli simul, ita alba, vt al¬
bedo niuis illi non valeat adaequari: &
remanebit in fundo pars Mercurij com¬
g 2