361
IO. DE RVPESCISS.
100
busta & turbis: reitera huiusmodi distil¬
lationem quintae Essentiae in aqua forti
praedicta, & sublima illam aquam ter
vel plus, donec post sublimationem nullę
faeces remaneant in fundo vasis, sed to¬
tum sublimetur in album: & habebis ius¬
su Dei, quintam Essentiam Mercurij &
vitrioli simul perfectissimè sublimatam.
Si quis caperet & intelligeret mysterium
eius, maximum foret: quia res grandes
habet, ex quo eius quinta Essentia est in¬
corruptibilis effecta & de natura incor¬
rupti auri & incorruptibilis plusquam aurum.
Quòd si cupis quintam Essentiam vitrio¬
li seu cuperosę extrahere à quinta Essen¬
tia Mercurij, infunde illud in aceto distil¬
lato vel alio, & dimitte resolui diu, & ar¬
gento viuo residente in fundo, quinta
Essentia vitrioli vel cuperosae in aceto
sine dubio remanebit: (percola acetum
paulatim, exibit cum aceto quinta Es¬
sentia vitrioli & cuperosae quia leuio¬
res sunt, & argentum viuum remanebit
in fundo vasis). Quod sic ad oculum pro¬
babis: extingue pluribus vicibus ferrum
in aceto, & postea illud acetum misce
cum