469
399
DE EXTRACTIS.
FLOS SVCCINI.
Mistis silicibus, spiritibusque humidis abstractis flos eleuatur.
(Enascitur & sponte naturae rubeum quid, vel album, quod potest esse pro
flore.)
Porrò floribus affines sunt fauillae fornacum purae, & fuligines, quan¬
quam postea repetita sublimatione, aut etiam magisterijs debeant fieri prę¬
stantiores: vt pompholyx, spodos tenuis, cadmia capnitis, fuligo picis, thu¬
ris, &c.
(In officinis metallicis dum excoquitur aut perficitur argentum, plumbum,
as, &c. Obiter varia fiunt recrementa quorum quaedam cineribus annumeran¬
tur, quaedam floribus, quaedam purgamentis crassis. Cum auri, argenti, plumbive
venae excoquuntur, subuolat fauilla cinerea quae est spodos tenuis, quam amplius
praeparant eluendo tantum; sed chymicus adiecta arena potest denuò sublimare.
Cum argentum fulminatur ex plumbo; euadit lutea. Pompholyx ex cadmia flos
est, & reuera cadmia seu lapis calaminaris cum sublimatur instar stibij pompho¬
lygem seu thutiam exhibet. Alias cum Orichalcum coquitur circa ollarum ori¬
ficia consistit. Fuligo ex pinguibus est, & rectificatur elutione. Solent eam saccis
ex fumo excipere, indeque decutere. Concrescit etiam in ollis, campanis, galeis, &c.
Elutionum materiae est aqua rosacea, vel aliqua ocularis, si ad oculorum vitia pro
collyrio quaeruntur: si ad vulnera, vlcera, exulcerationes, &c. aqua mellis, & aliae
conuenientes vsurpantur.
Notauit Agricola florem bituminis Indici esse caphuram per sublimatio¬
nem ex eo extractam: & verisimile id esse putat, quia dum succinum destillatur
bombicina lana humida in alembicum posita talem odorem trahit. Sed dissentit hi¬
storica veritas, neque tamen absurdum est ex bitumine tale quid elicere.
Christoph. Georgius de honestis in scholio ad Diarhodon Mesue ait: Gum¬
mi arboris esse, quod sublimetur & albescat: id quod verisimilius est. Videtur
nim caphura pura essentia esse floribus accensenda.)
TRACT. II. CAPVT XLI.
De turpetho.
Turpethum est coagulum specificum fixum. Quocirca etiam abstractis
impuritatibus, & indomita volatilitate segregatis in imo vasorum con¬
fistit, & paratur maximè ex mineralibus, quorum essentia & vis specifica
potissimum est in parte constante, aut saltem vt vsibus artificiosis sit accom¬
moda, in hanc formam redigitur.
Hinc duo eius emergunt modi; prior cum fit ex his quorum arcanum
per naturam est in fixis, ita vt segreganda sint per sublimationem, aliasve ope¬
rationes volatilia, & relicta essentia amplius exaltanda, veluti in venenatis,
arsenico, cadmia metallica, & similibus: Posterior cum ex illis paratur quo¬
rum
ggg
Est alioquin
flos caphurae
supra descri¬
ptus pa. 332.
Vide Gar¬
ziam, qui
gummi ar¬
boris esse de¬
monstrat.