469
400
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
rum essentia quidem per naturam volatilis est, aut per artem talis euasit, at
figitur in turpethi constantiam, per modos fixationum magistralium.
Quorundam natura verò ita se habet, vt tantum praebeant turpethum
quo cum laude vti possimus, quorundam talis vt praeter turpethum etiam
flores reddant, quod fit ob homogeniam substantiae & synceritatem, cuius
tamen essentiales partes diuiduntur in spiritualiorem vnam, & alteram fi¬
xam: qualia sunt mercurialia potissimum. Itaque in his duplex est elabora¬
tio vtilis.
Vox turpethi ex Arabum sermone, quo seu corticem herbae ferulaceae, seu
radicem signat (quanquam postea etiam medicinae ex genere tithymallorum simi¬
li sit accommodata) in chymiam irrepsit, propter conformem fortassis effectum,
qui deprehensus est in mercurio certis modis in arcanum redacto. Itaque etiam
ne quis vegetale turbith intelligeret, adiecerunt MINERALE, de quo postea
plura.
Ego vidi turpethum minerale apud praestantissimes chymicos appellari mer¬
curium praecipitatum, seu alijs modis fixum, separata per ignem parte volatili,
seu per aurum, quod & aurum vitae nuncupant itidem neglecta volatilitate, vt
apparebit in praeparatione; neque tamen inueniens quo alio titulo extracta seu es¬
sentias fixas appellarem, cum supra in magisterio fixionis integrorum hoc nomen
esset vsurpatum: communi vocabulo designare volui omnia extracta seu arcana
separata, siue ipsa per se fixa essent, nec egerent nisi segregatione volatilitatis no¬
xiae, quae tamen in vnum corpus concreuerat, siue arte figenda, quam consilij ra¬
tionem non puto eruditos improbaturos.
Videntur quidem etiam alia arcana, vt olea, tincturae, &c. Ad hanc clas¬
sem recidere posse, vt sic ipsa res non nisi affectione mutetur possitque facilè hoc totum
caput tolli, & in alia dispergi, sed tanti est praeparationis diuersitas, atque etiam
in aliquibus singularis turpethi processus, vt obliterari non potuerit nec debuerit,
quin & consultum fuerit vno in loco seu de arcanis figendis lege turpethorum, seu
statim extrahendis essentijs fixis peculiariter praecipere.
Consentit quidem in aliquibus hoc negotium cum artificio fixionis, cuius
mentio fit in magisterijs; sed nec pauca habet peculiaria tum ratione singulorum,
tum quod hic non integra figuntur, sed pars fixa essentialis extrahitur & exalta¬
tur, aut etiam ex volatili transmutatur specificè.
Hinc definitio ait coagulum specificum esse seu arcanum & essentiale, ne
confundatur cum magisterio; addit fixum, ne flos intelligatur aut aliud volati¬
cum, & quidem debet fixum intelligi non quomodo in auro solet, sed relatè ad
iusdem rei partem volaticam halituosam ve, quomodo olea volatilia sunt in spiri¬
tali suo humore, sed coagulata in sulphur, possunt dici fixa, quanquam non sic
gnem tolerent vt metalla. Sic in mercurio praecipitato flos vocatur ea pars quae ele¬
uatur;