DE
QUINTA
ESSEN.
107
limatum,
vel
eius
quintam
Essentiam
&
pone
in
vitreo
vase
vel
vitreato
lato
seu
amplo,
&
constitue
illud
in
tripode
&
athanor
id
est
in
furno
Philosopho¬
rum,
vbi
est
ingenium
mirabile,
vt
illud
quod
in
eo
ponitur
digeratur
ęqualiter
ab
omni
parte,
&
sic
fit:
Construe
parie¬
tes
furni
rotundi
in
altitudine
vnius
pe¬
dis,
&
super
parietes
eleuatos
adapta
laminam
ferream
talem
cum
pedibus
quatuor,
&
facias
vt
latera
laminae
non
tangant
parietes
furni,
sed
sustententur
in
illis
quatuor
brachijs
seu
pedibus,
vt
calor
qui
ascendet
ab
infra,
tantùm
per
latera
ascendere
possit
in
circuitu
lami¬
nae
atque
furni:
supponitur
enim
quòd
fe¬
ceris
ostiolum
iusta
terram
vnde
immit¬
tantur
carbones:
deinde
supra
parsetes
à
lamina
supra
aedificare
incipies
alios
parietes
in
rotundum
vt
supra
per
me¬
dium
palmum
vel
circa:
&
locabis
desu¬
per
testudinem
rotundissimam
inge¬
nio
figuli
factam,
cum
qua
cooperies
furnum
tuum:
&
in
latere
supra
laminam
foramen
facies,
quod
claudes
cum
ostio¬
lo
terreo
aptato,
vt
apponere
possis