361
IO. DE RVPESCISS.
108
manum ad iudicandum caloris gradum,
& sic habes furnum tuum. Certum est
enim tibi, si intellectum habes, quòd
ste furnus aequaliter se calefaciet ab om¬
ni circumferentia eius, quia calor pro¬
pter laminam impeditur ab infra, & proij¬
citur ad latera aequaliter, & à lateribus
reflectitur aequaliter ad medium & ca¬
put ollae: ideo furnum scienter fecimus
rotundum. Cum autem vas volueris in fur¬
no locare, in medio laminae constitues
tres dentes per duos digitos eleuatos,
aequaliter distantes, & scutellam terream
desuper appone, vt in aere eleuata re¬
maneat: et infra scutellam terream alios
tres dentes minores similiter erigemus,
& super hos constituemus amphoram
vitream ligillatam, quam cooperiemus
cum alia scutella terrea vel vitrea, vt in
medio ambarum scutellarum amphora
seu ampulla, in medio interstitio aeris
collocetur non tangens fundum nec la¬
tera vtcunque. Et quia supponitur quod ca¬
put siue medietas furni eleuari potest,
aperiemus & cooperiemus quando vo¬
lemus. Hic est furnus secretissimus Phi¬
losophorum