361
IO. DE RVPESCISS.
110
Posito ergo desuper alembico, distilla¬
bitur virgineum lac clarissimum: quod
est quinta Essentia tam Mercurij quàm
vitrioli simul mista: & est in ea secretum
secretorum. Et ignis mensura seu pon¬
dus in digestione omnium volatilium
in nostro athanor id est in furno, est, vt
per ostium, quod est factum supra lami¬
nam, immittas manum in furnum quàm
tenere possis in aere sine laesione. Et si
nimis magnus ignis fuerit, minue eum.
Et caue in fixione omnium rerum vola¬
tilium ab igne nimio: ideo necesse est
rem infra amphoram vitream sigillare,
& ignem debilem dare. Intellige ergo
extractionem quintae Essentiae in hac
parte, quia hęc est res magna supra quam
credi possit.
(Aqua alba aliter etiam fit sic: Recipe
salis ammoniaci subtilissimi, & tartarum
calcinatum ana, & tere simul. & pone in
fimo vel in loco humido donec dissol¬
uantur in aquam albam. Aliter fit alia
aqua: Recipe lithargyrium bene tritum
& pone in aceto in quo dissolutum sit
sal ammoniacum & alumen, deinde di¬
stilla
Eigrited by Go