361
DE QVINTA ESSEN.
109
losophorum, qui athanor appellatur: &
ad notitiam eius pauci homines deue¬
nerunt: & in hoc fit concoctio, & dige¬
stio aequaliter, ab omni parte. Cum au¬
tem voles Mercurium sublimatatum vel
alium spiritum sublimatum conuertere
in aquam seu lac virgineum, pone super
laminam inter dentes scutellam cum re
diligenter trita, & non cooperies eam,
sed aer calidus materiam mundam tan¬
gat, & da ignem trium carbonum, quia
modicus ignis sufficiet tibi, & continua
ignem iugiter per octo dies & noctes.
& ibi in stupha calida & sicca spiritus
calcinatur. extrahe ipsum deinde, & di¬
ligentissime tritura super marmor ma¬
teriam, donec sit sine tactu: post hoc po¬
ne in distillatorio vitri, quod colloca in
balneo Mariae in caldario, ita vt per
duos digitos distet ab aqua, ita quòd ta¬
liter non tangat aquam, sed in acre su¬
spendatur. Fiat ignis sub balneo in stu¬
pha humida & calida, scilicet vt non tan¬
gat aquam, & tunc materia argenti viui
resoluetur in aquam: & hoc fiet si fuerit
bene calcinatum & bene trituratum.