361
DE REMED. GENER.
129
ctam, quae supra omnia in hoc mundo
vsui corporis creata confortat, restau¬
rat, & temperatè agit. Affige in eam
quintam Essentiam rerum quarundam
purgantium phlaegma & viscosos hu¬
mores, sicut modicum euphorbij &
turbith, aut sambuci, vel croci hor¬
tensis id est carthami, (seu cnicos): &
tunc sinè dubio, si morbus est curabilis
& impedimentum non fuerit ab impe¬
rio Dei, sanabitur paralyticus homo
(quod dictu mirabile est) cum confor¬
tatione & reparatione naturae: vt facias
ei stupham calidam & humidam cum
herbis iua & saluia, quae habent vim di¬
uinam & supercaelestem ad confortan¬
dum iuncturas, & neruos, & musculos,
ac virtutem motiuam: & si non habes
quintam Essentiam praeparatam ad ma¬
num, vtere aqua ardente, donec praepa¬
raueris eam: quia sine dubio aqua ar¬
dens est radix infallibilis curationis cor¬
poris & salutis animalis contra omnem
morbum, maximè si, vt dixi, fuerit illi ad¬
iuncta quinta Essentia. Continua reme¬
dium, quia morbus grauis indiget non
i