361
IO. DE RVPESCISS.
130
breui tempore: sed sanabitur qui in la¬
bore curę longo tempore perseuerat.
Remedium contra consumptos in toto corpore, & ni¬
mium macilentos, sicut sunt homines rarae com¬
plexionis, mulieres delicatae, phtisici.
&cet. Cap. VI.
ETt autem omnium horum cura in¬
fallibilis cum quinta Essentia: iam
enim dixi quòd naturam debilem
confortat, deperditam restaurat, restau¬
ratam conseruat. Et si carnes notabili¬
ter in corpore nimis macilento & con¬
sumpto restaurare desideras, extrahe
de herba chaelidonia quatuor elementa
secundum magisterium primi libri (nam
chaelidonia est perfecta ad faciendum
pinguescere) & elementum aeris, quod
est oleum bonum, misce in quinta Essen¬
tia vel in aqua ardenti: & infra paucos
dies erit vtens miraculos è restauratus,
& pinguis supra quàm credi possit.
Non est res quae in hac cura his reme¬
dijs valeat comparari. Inferius te do¬
cebo in cura febris acutae cibum con¬
fortatiuum, quo vti debent hectici, phtili¬
ci, & macilenti.
Remedium