361
DE REMED. GENER.
133
Remedium contra timorem & inconstantiam ac de¬
structionem cordis & amissionem fortitudinis: &
magisterium ad reparandum audaciam,
fortitudinem, & virtutem.
Cap. VIII.
Non dixi tibi in vanum, quòd nec
intellectus potest capere, nec no¬
stra lingua narrare, miraculosas
virtutes quas creauit Deus quinta Es¬
sentia: & non solùm in ea, sed etiam in
eius matre, scilicet aqua ardente. Reci¬
pe ergo paeoniam & herbam (vel radi¬
cem) angelicam quae aliter dicitur ange¬
laria, & crocum & quintam Essentiam
auri & perlarum, & misce cum quinta
Essentia: nam subito quasi miraculosè,
si homo, qui nimio terrore correptus
est, haec sumpserit, timorem amiitet, for¬
titudinem ex timore perditam recupe¬
rabit, audaciam assumet, mortem con¬
temnet, in periculis non pauescet, supra
modum efficietur audax, ita vt appareat
hominibus quòd sit muros ferreos pe¬
netrare paratus. Experto crede, quia
pro certo verum & certum dico expe¬
i 3