361
IO. DE RVPESCISS.
134
rimentum probatum: ideo est cautela
vt princeps populi Christiani in ordine
bellorum habeat sic in dolijs aquam ar¬
dentem paratam, vt cuilibet pugili tri¬
buat medium scyphum vel circa in prin¬
cipio bellicosi congressus: & debet hoc
arcanum omnibus inimicis Ecclesię oc¬
cultari: imo nec princeps, nec alij mini¬
strantes debent hoc alicui reuclare.
Remedium ad maleficia & daemones fu¬
gandos. Cap. IX.
Scriptura sacra in libro Tobiae capi¬
tulo sexto nos manifestè docet, vir¬
tute creata à Deo in animalib. pos¬
se, imò de facto, daemones fugari, & ab
habitatione domorum expelli: sicut ex
praecepto angeli Raphaelis capite octa¬
uo posuit partem secoris supra carbo¬
nes & daemonem fugauit. Et Raphael
angelus cap. sexto dicit, Cordis piscis
particulam si super carbones ponas, fu¬
mus eius extricat omne genus daemo¬
niorum siue à viro, siue à muliere, ita
vt vltra non accedat ad eos. Et fel valet
ad vngendum oculos in quibus fuerit
albugo,