469
403
DE EXTRACTIS.
TVRBITH LVNAE EX DORNESIO.
Fac cementum ex arsenici auripigmenti, cineris, fecum vini, sulphuris, sin¬
gulis vnciis, salis nitri vnciis duabus. Misturam compone cum lunae libra vica¬
riis seu alternis stratis in suo catino. Reuerbera per triduum. Exemtam lunam in
puluerem redige. Huic affunde aceti spiritus vini, aquae regis singulas selibras.
Immitte omnia in vitrum iustae magnitudinis, idque luto bene arma, digere in are¬
na, & tertio ignis gradu in lapidem coagula. Hunc tere, additoque vini spiritu vel
quinta essentia, digere, vt sulphur secedat. Phlegma destilla per alembicum. Re¬
funde id fecibus, digere, & subtrahe, repetito hoc labore sexies. Vitimò humidita¬
tem abstractam diuapora seu coagula. Puluis subtilis inuentus est turbith lunae.
Haec ille.
Sed totus processus respondet quintae essentiae. Nihil enim aliud est, quàm
extractum subtilis essentiae lunaris per alembicum cum suo menstruo: quod aliàs
Paracelsus per aquas fortes procurat. Nec sat tutum est iudicium, sine illud coa¬
gulum argenti, an additamentorum, seu solius, seu cum his iuncti. Puto itaque Dor¬
nesio suum modum esse relinquendum, & ad artis requisita respiciendum, vbi na¬
tura deductorum praeceptorum veri Turpethi rationem non sinit latere.
Potest & Turbith metallorum ex eorundem vitriolo concinnari, vel sale. Po¬
test tandem etiam per coniunctionem philosophicam cum aqua viscosa. Sed hunc
modum alij accommodo negotio.
TVRBITH MINERALE.
Hoc fit ex hydrargyro ex minera petito. Elige hydrargyrum ex mine¬
ris auri, vel argenti (reperitur enim in horum fodinis, vel iuxta, vel etiam aqua¬
rum impetu protruditur: & potissimum ille valet ex quo segregatum est aurum vel
argentum natura commistum, qui vel principium & prima materia eorum est,
vel capsa ex coniunctione tamen eorum alterata). Repurga eum ad modum ma¬
gisterij. Praecipita spiritu vitrioli albo, vel eiusdem sale, vel vtrisque mistis.
Praecipitatum edulcera per stillatitiam ouorum aliquoties infusam & ab¬
stractam iterum. Hunc porrò praepara per coctionem in aceto & aqua, sicut
dictum est in floribus, vt fiat massa. Hanc circula cum spiritu vini tartarisato,
circulatam reuerbera in ouo philosophico, vel catino congruo, vt erubes¬
cat calore competente. Vbi erubuit, aqua albuminum & calcis ouorum ite¬
rum figatur. Fixus puluis in sublimatorio segregetur per se à volatilitate, quam
florem vocamus. Turbith in fundo est, quod exalta per aquam Theriaca¬
lem circulando.
Nomen Turpethi mineralis tribuitur modo floribus aureis, vt suprà dictum
est, modo praecipitato per aquam Theriacalem correcto, quanquam aliqui etiam
simplicius tantum aquam ardentem affundant, eamque ter quaterve super eo ac¬
cendant, satis fixum & rectificatum putantes. Alij alias concinnant sub hoc titulo
formas.
ggg 3