469
402
LIB. ALCHEMIAE II. TRACT. II.
Quartus ex circumstantia praecipuè nascitur, & arbitrio artificis, qui ta¬
men aliquando cogitur rerum naturam sequi; quomodo in hydrargyro praecipita¬
to ferè molestum est tot repetitionibus fatigari. Itaque pars in flores redigitur, pars
figitur. Ita in sulphure & similibus.)
Porrò in turpethorum genere nobiliora sunt, turpetha metallorum,
turbith minerale, aurum vitae, antimonium diaphoreticum, sulphur reuer¬
beratum, butyrum arsenici, butyrum tartari, &c.
TVRPETHA METATLLORVM.
Metallorum mercurius praecipitatur aqua forti, vel alia conuenien¬
te; & aqua ouorum figitur, sublimandoque volatilitate subtracta, restat in
fundo turpethum. Hoc exaltatur circulatione in aqua theriacali, vel ad vsum
congrua alia. Et hic vius est modus.
Alius est per sublimationem à chalcantho; vbi semper pars violatica
redditur non volatili, ita vt volatica per deliquium soluta, imbibatur fi¬
xa, & postea igni graduali confirmetur, sublimationeque comprobetur.
Tertius est vt metallum corrodatur in crocum, vel calcem; ex quibus
segregata parte fugace, quod restat elaboratur ad excellentiam arcani tur¬
pethi per reuerberationes, digestiones, circulationes in spiritu vini, &c. Id
fit nonnunquam etiam abstracta tinctura, quomodo in croco Martis, & in
auro, hic album corpus relictum nobile gignit turpethum, ibi ferrugo re¬
uerberationibus subtilianda, quanquam ad vsus externos vulnerum, vice¬
rum, &c. vel metallica artificia.
(Quomodo mercurij metallorum parentur, suo loco distum est. Aquae prae¬
cipitationis leguntur respectu vsus, vt ad ministeria metallica sit acuta, seu for¬
tis; ad medicinam internam vitrioli spiritus, aqua mellis spiritus salis, liquor li¬
moniorum, berberum, &c. Ad externam tum dictae modo, tum acetum radica¬
tum, &c. Volatilitas subtracta hic pro flore est. Nam mercurius ille magi¬
sterium chymicum est, siue totum metallum in eum soluatur, siue sit principium
quoddam eius. Itaque vtraque pars vtilis est. Antequam autem figatur aqua
uorum praemitti potest fixio per spiritum colcotaris vel talci. Nam ouorum aqua
est paulò debilior, & potius corrigit acrimoniam, quam fixionem inducat. In
secundo modo ignis gradualis paulatim à primo & leni procedit ad validiorem
quem cum fert, ad sublimationem transimus, qua volatiles reliquiae segregantur.
Fixa pars potest amplius spiritu vini circulari & cemento quoque tandem agita¬
ri. Sed cum gradus sint fixionis; prudentis est dispicere quousque sit pergendum.
Alia est metallica fixio, alia medica.
Dornesius operosè de singulorum metallorum turpethis praecepit; sed ille po¬
tius quintam essentiam suo modo conficit. Ne omnia transscribam, subijciam
num tantum exempli loco.
TVR¬