361
DE REMED. GENER.
145
putrefactione vel corruptione, multo
fortius carnes viuę à corruptione serua¬
buntur: & istud est quod putrefactioni
& prurigini repugnat. Et cum ab inimi¬
cis meis iniuste in obscuro carcere tene¬
rer, quia corpus meum à malitia ferra¬
mentorum & carceris corrumpebatur,
ingeniaui, benignitate seruitoris, habe¬
re aquam ardentem à quodam viro Dei
& amico meo: & sola vnctione cum ea
facta circa locum, curatus sui. Sed ego
docebo te centuplicare vim eius: quo¬
niam si infra aquam ardentem immisce¬
ris argentum viuum & staphisagriam,
augmentabitur virtus eius ad pediculos
necandos, in tantum, quòd solo odore
fugantur, ac etiam perimuntur. Nam
solus odor argenti viui est eorum mor¬
tale venenum: ita vt ibi Dei virtus mira¬
culosa appareat manifestem. Et si argen¬
tum viuum in albumine oui immiseris
motu forti eum agitando, seu mortifi¬
cando, & inde cimossam (lembum) lini
vel panni imbiberis, & cimossam in pan¬
num lineum sueris ne cadat argentum
viuum, & illud cinctum vel aliter super
k