361
IO. DE RVPESCISS.
146
te portaueris, omnes fugient pediculi,
morientur, & cadent, quod est mirabi¬
le: & si staphisagriam immiseris, fortior
erit virtus eius. Sed aliquando infirmi¬
tas est incurabilis, vt in Herode, quem
percussit Deus poena illa, quòd vermi¬
bus est consumptus. Item quidam Im¬
perator nullo remedio à pediculis cura
ri potuit, vt in chronicis Romanis ap¬
paret. Ego autem detexi possibilem cu
ram per quintam Essentiam, vel per
quam ardentem, quae accipiatur in po¬
tu, & de ea corpus vngatur, & in illa cum
qua corpus vnges, argentum viuum &
staphisagria misceantur.
Remedium ad expellendum venenum & eui¬
tandum. Cap. XI.
PLAGA veneni curatur cum hoc
quod potentissimè contrariatur ei:
quid est quaeso quod morti con¬
trariatur nisi vita? Ergo nihil fortius
creatum in mundo contrariatur vene¬
no quàm aqua vitae, & potissimè quin¬
ta Essentia quam dixi. labora satis, quia
nihil est fortius in hoc mundo quod con¬
trarietur