361
DE REMED. GENER.
153
ssentia vel in aqua ardente specialiter
ministratur, nulla nausea in stomacho
generatur, vt speciale quod assumptum
est vacuetur. Possibile tamen foret, vt
humores corrupti congregati in stoma¬
cho vacuentur etiam vomendo. Con¬
fert etiam in hoc, quòd multae ex medi¬
cinis multum habent venenum, & per
eum laedunt aliquando: & quia aqua ar¬
dens & quinta Essentia venenis repu¬
gnant, non vt à venenis earum aliquod
detrimentum natura patiatur. Nunc au¬
tem volo dare remedium contra peri¬
cula quae possunt accidere in ministra¬
tione medicinarum laxatiuarum cum
quinta Essentia, vel cum aqua ardente.
Iam enim docuit primus liber quòd me¬
dicinae laxatiuae multò viuacius agunt
cum quinta Essentia vel cum aqua ar¬
dente, quàm agerent sine. Sed cum hoc
sit verissimum, ita patet quòd quantitas
medicinae quae assignatur ab vnoquoque
accipienda sine damno mortis à sum¬
mis medicis, si ministretur cum aqua ar¬
dente hominem interficeret, quia in de
cuplo plus ageret quàm per se ageret
k 5