361
IO. DE RVPESCISS.
154
medicina. Et vt mihi credas, dabo tibi
exemplum. Infirmabar grauiter in pe¬
ctore & repletione viscosorum humo¬
rum, & dictaui fieri pilulas ex hierapi¬
cra & euphorbio minutas ad modum
cicerum, & tres pilulas tantùm ex his
posui in modico aquae ardentis, quas
tres ibi cum digito conterui, quam
quam recepi tarda hora valde, fortè in
fine tertiae horae noctis, & operata est
medicina post mediam noctem, & fere
miraculosè decem vicibus ante diem:
post vero quiete dormiui, & verè surre¬
xi sanus & hilaris, & non debilitatus in
visu nec in membris.
Considerent ergo perfecti medici,
quòd si decem ex illis pilulis valde mi¬
nutis recepissem sine aqua, non tantum
operatae fuissent, quantum solae tres cum
auxilio aquae ardentis. Est ergo cautela
adhibenda, vt prudens medicus cum
aqua ardente vnam tantùm pilulam pa¬
tienti ministret, & probabit quantum
agit vna, deinde duas ministret, deinde
tres, donec sine periculo experimen¬
tum recipiat medicinae, pariter & perso¬
nae