361
IO. DE RVPESCISS.
160
aliquando vno ex istis, & aliquando si¬
mul ex duobus, aliquando simul ex tri¬
bus: Et secundum hoc febris acuta in
gradu positiuo, comparatiuo, & super¬
latiuo a sapientissimis est reperta. omni¬
bus ponderatis, quintam Essentiam san¬
guinis (quia à tota specie adustioni re¬
pugnat) cum parte sexta quintae Essen¬
tiae nostrae praetactae dabis patienti, &
curabitur cito, opere Dei. Cum autem
videbis conualescere modicum patien¬
tem, pone in quinta Essentia sanguinis
quintam partem de quinta Essentia no¬
stra: Et postea in ampliori conualescen¬
tia quartam partem, deinde tertiam &
postea medietatem, deinde minus de
quinta Essentia sanguinis, donec totali¬
ter vtatur & vti possit de quinta Essen¬
tia nostra superius explicata. Et quia fe¬
bris acutacommuniter habet annexam
alienationem sensus & apparitionem re¬
rum phantasticarum, ibi sic perpendes
quia humores adusti sunt qui febrem
causant: Nam si patiens dicat se videre res
nigras, cholera nigra est adusta: si res
aureas, cholera rubea est adusta: si res
rubeas