361
DE REMED. GENER.
161
rubeas & effusionem sanguinis, tunc si¬
ne dubio sanguis est adustus. Et si ali¬
quando loquatur de tribus his, hi om¬
nes humores praedicti peccant. Ad
curandum autem phrenstidem & stul¬
titiam eius, & furiam mitigandam
Recipe bonam quantitatem vnguenti
populeonis & de meliori aceto quod
haberi poterit, & de ruta domestica in
bona quantita te, tere & confice cum prae¬
dictis, & admisce cum eis si potes habe¬
re quintam Essentiam sanguinis: & cum
hanc supercaelesti confectione inuolue
caput patientis, & pone de ea ad nares:
& haec diuina confectio statim fugat
phrenitidem, apparitiones phantasti¬
cas curat, sensum & discretionem resti¬
tuit, & quiescere facit. Serua hoc & per¬
seuera in opere, & iuuabit te Deus.
Remedium in cura hemitritaeorum.
Cap. XVIII.
Illi qui in magisterio medicinae perfe¬
ctè nouerunt tres hemitritęos aliquam
do in nostro corpore periculosos es¬
se generatos, asseuerant minorem, me¬
l