361
RAYMVNDI LVLLII
176
uelata beato Aegidio degenti in here¬
mo. Vnde qui haec habet, omnia habet.
Ex quo intelligitur, per orationem con¬
gruam, occulta & diuina secreta homi¬
nibus reuelari: heu indignis & maleuo¬
sis Deus ista non largiretur, quia diuinę
eius iustitiae repugnaret: cum virtus &
vitium in contrarietate existant.
Cum igitur aliquis dignus esse nequeat
absque Dei bonitate, & magnitudine, &
gratia, ad ipsum inuocandum deuotè
recurrendum est. Vnde summè necessa¬
rium est, ante quàm alicui propines ali¬
quid medicinarum sequentium, pura¬
mente ac deuote flexis genibus, oculis
in caelum eleuatis, sequentem orationem
ter dicere ad honorem sanctissimae Tri¬
nitatis, ad hoc vt medicina tua meliorem
effectum inducat, & tutiori modo infir¬
mum à languore defendat. Vnde nota
quòd iste tractatus in quatuor diuisio¬
nes diuiditur: quarum prima & quarta
non fuerunt mihi Raymundo reuelata,
vt secunda & tertia, imo ea recepi & ha¬
bui à serenissimo Rege Roberto sub se¬
creto sigillo. quae quidem experimenta
ipse