361
ARS OPERATIVA
177
ipse habuerat à peritissimo doctore Ar¬
naldo de Villanoua, qui meritò fons
scientiae vocari debet, quia in omnibus
scientijs prae cęteris hominibus floruit:
cuius doctrinam libenter amplector,
atque de eius doctrina confisus, ista quae
dicta sunt in hoc libro ad laudem tanti
doctoris catholici apposui, vt eius reco¬
libilis memoria à filijs meis recoli & dili¬
gi possit in vita perenni.
Domine Iesu Christe, qui es vera sa¬
lus omnium: Domine tu es ille qui om¬
nia in bonitate & sapientia tua creasti
valde bona, vnde Domine sine te nihil
scio boni esse in seculo: Quare Maiesta¬
tem tuam suppliciter adoro, quia scio
& firmiter credo nihil bonum esse abs¬
que tua bonitate, nec magnum absque
tua magnitudine, nec durans absque tua
duratione, nec potens sine tua potesta¬
te, nec verum sine tua veritate, nec sa¬
piens sine tua sapientia, nec diligens si ne
tuo amore, nec virtuosum line tua virtu¬
te, nec gloriosum sine tua gloria, nec iu¬
stum sine tua iustitia. Scio etiam quòd
tu mirabiliter hominem creasti, & mira¬
m