469
Laud. Ad.
Keckij.
Laudanum
Seileri.
Laud. opiat.
Brunneri.
Laudanum
Andernaci
Banisteri.
Laudanum.
416
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. III.
sibi fingat ponderibus, additamentis, aut subtractionib. nouam quam depraedicet.
Sed omnes natas iudico ex fama partim, partim ex imitatione Philonij, in quo
tem principales partes sunt hyoscyamus albus & subduplum opij, cum croco, castorio
&c. (Itaque Crato negabat laudanum esse aliud quam Philonium quoddam)
partim quod alter alterius descriptionem mutaret, ne crederetur aliunde profe¬
cisse.
Zuingerus ostendit se vti eo laudano, quod Keckius pharmacopola Franco¬
fordicus confecit, & sic habet: Specierum diambrae vnciae duae, spiritus vini ad tres
digitos. Fiat extractum. Opij drachmae sex, mumiae semidrachma (apud alios
scrupuli duo) succi hyoscyami inspissati vncia (alijs referentibus semuncia) mista
digerantur biduo. Postea de illo extracto affunde partem, & imbibe paulatim
totum quod sesquimense fieri potest. Adde essent. coral. rubeorum, succini albi
bina scrupula, esse croci scrupulum, spiritus vini quantum satis. Digere. Tandem
adijce moschi, ambrae grana duodena (alij moschi quindecim, ambrae duodecim)
misce.
Ad Adamum Seilerum refertur quòd extat in 3. lib. epist. med. à Schol¬
tzio editarum, cuius descriptio talis, referente Osteuio, & commendante: Recipe
sp. diambrae vncias duas, infundantur vini spiritui ad digitum vnum diebus 14.
Adde opij drachmas sex mumiae drachmam mediam, succi hyoscyami vnciam,
coraliorum rubeorum, carabes bina scrupula, croci scrupulum moschi grana sede¬
cim, ambrae grana duodecim. Affuso rursus vini spiritu ad latum digitum digeran¬
tur ad fornacem per mensem, indies commouendo. Seilerianum hoc primo intuitu
nihil differt a Keckiano, nisi modo praeparationis. Sed fortassis ille artificiosus
Chymicus ita est occultatus, sicut & in alijs.
Tale est quod Brunnero asscribunt, quod capit spec. diambrae vncias sex
(fortassis ex errore describentis) opij drachmas sex, succi hyoscyami vnciam. Ex¬
trahitur tinctura, cui adduntur succini albi, coral. rub. bina scrupula, croci scru¬
pulus, moschi grana sedecim ambrae decem.
Andernacus magis variat: Opij drachmae duae, mumiae grana tria, suc. ra¬
dic. hyoscy. semidrachma. Insolentur mista per dies quatuordecim. Postea im¬
bibe spiritus vini quintae destillationis, quo extracta sit sescuncia diambrae, libra
vna. Adde essent. coral. rub. suc. falerni singula scrupula, vnicornu grana quatu¬
or, moschi granatria, croci orientalis scrupulum.
Banisteri nomine hoc in manibus studiosorum est: Opij sex vnciae, suc. ra¬
dicum hyoscyami vnciae duae, dissoluantur in vini spiritu (fiat extractio) adde cro¬
ci drach. duas cum media, coraliorum praeparatorum sesquidrach. suc. albi drac.
ij. solutionis perlarum scrup. duo cum dimidio, mumiae scr. ij. ambrae scrupul. me¬
dium, musci vnum scrupulum, vnum item foliorum auri, olei nucis mosch.
guttas viginti quatuor, olei anisi grana duodecim. Fiat opiatum. Quae hic
in¬