469
Laudanum
Phorcense.
Aliud laudanum
417
DE SPECIEBVS COMPOSITIS.
integra nominantur, possunt etiam ad magisteria vel extracta adducta in¬
telligi.
In Phorcensi pharmacopolio talis dicitur in vsu esse compositio: Opij purga¬
ti, succi hyoscyami senae drachmae, extracti mumiae drachma, solutionis coralio¬
rum, & perlarum, carabae albae bina scrupula, essentiae croci scrupulum, moschi
lexandrini, ambrae chryseae singula semiscrupula, spiritus vini, specierum diam¬
brae sescuncia infusa, alterati quantum satis ad massam.
Alia descriptio anonymos non contemnenda: Specierum diambrae, opij sin¬
gulae vnciae, infundantur in spiritus vini quantitate sussic. Postea suc. rad. hyoscya¬
mi drachmae septem, item seorsim infundantur in spiritu; tertiò seorsim quoque haec:
mumiae, castorij singulae drachmae, thuris semidrachma, croci scrupula quinque,
suc. arantiorum, suc. citri quinae drachmae. Prioris duae infusiones peracta legi¬
tima digestione confundantur permisceanturque probè, facta tamen prius separati¬
one per filirum, coagulentur paulatim. Coagulum imbibatur extractione ter¬
tia. Vbi inspissatum est, adde essentiarum coral. margaritarum singula scru¬
pula, pul. ossium è corde cerui scrupulum, oleorum suc. albi & citrini guttas noue¬
nas, cinamomi medium scrupulum, macis, nucis mosch. anisi, chariophyll. qui¬
na grana, ambrae moschi, singulorum scrupulum medium.
Est & quod Guerthaeus catholicum vocat ferè congruens cum anodyno Pa¬
racelsi, est amabile laudanum: est cordiale: aliud Zuingero tribuitur: aliud Pla¬
tero, nec dubium est plurimas descriptiones passim latitare, quomodo etiam multae
sunt Philonij compositiones, quarum tres leguntur apud Mesuen, aliae apud
uicennam, Galenum, Serapionem, &c. Ponderibus & numero ingredientium
differentes.
Apud Paracelsum ad Choream sancti Viti simile medicamentum legitur,
quod constat ex quintae essentiae opij drachma, essentiae mandragorae granis septem,
essentiae lolij scrupulo, essent. papaueris duabus drachmis, essent. hyoscyami drach¬
mis tribus, auri potabilis semuncia, aquae cordis sex drachmis. Mistorum dosis
quatuor guttae. Liceat & hoc laudanum appellare.
Tandem nolo caelare studiosos laudanum philoniatum, quod meo iudicio
concinnatum in arcanis hactenus retinui. Id ita habet: Spec. dianthon, diambrae,
diaxylo aloës singulae semunciae, spiritus rorismarini, cui admista sit aqua theriaca¬
lis stillatitia & antepileptica ex cinamomo quantum satis ad extractionem per
infusionem, & depletionem in modum tincturae. Liquori depleto commisce la¬
dani Cyprij electi, vitrioli aqua saepius abluti, & depurati semunciam. Dilutum
serua. Cape postea Philonij Romani vnciam, mithridatij, opij singulas semunci¬
as. Misce cum aqua stillat. cornu ceruini rectificata q. satis ad extractionem per
com macerationem & filtrationem, quomodo succi parantur. Liquorem extractum
iii 2
con¬
Laudanum
ad saltantes.