361
DE CONFICIEN.
288
in morbi causa illaque plurima existente,
nili prius congruae praecedant euacua¬
tiones, rationalis medicus tentare non
debet, ne omisso sic vniuersali, particu¬
lares eius gloriosi effectus à vulgo indi¬
gnè damnentur: Sique pauca fuerit ma¬
teria, cuius ab ea resolutio speratur, aut
mala, aut simplex fuerit complexio, sic
eius vires continuò tentandae erunt.
Tertius, quod ipsius operatio paruo
perficitur spacio, vt arbitretur non nisi
ad horam virtutem habere, praecipuè
cum membris applicatur exterioribus,
ob quod cum ab ea fortis ac longa quae
ritur actio, necessaria est frequentata ite
ratio, aut eius cum alio forti & denso com¬
mistio, vt de composita agetur. Com¬
posita enim actio longiori tempore per
durat, vt gummata maiori non gumma¬
ta, vt in applicatione eius cum gummi
in cura ischiadis sentimus. Quartus
quòd impraemeditate pura dari non de
bet, pueris permaxime, ac iuuenibus:
sed cum ea vinum aquaque aut alia com¬
miscenda sunt, medicorum consilio. Se¬
nibus verò securius exhibetur, his prae¬
cipuè
othed by Goos.