361
289
AQUA VITAE.
cipuè qui stomachum frigidum & hu¬
midum possident. Neque quotidianus
vsus in omnibus laudandus, verùm qui¬
busdam de tertio in tertium, peritorum
consilio. Quintus quòd cum mitior spi¬
ritibus, sit feruenti conformior, dum vi¬
tae prolongatio quaeritur, dosis augen¬
da erit: sicque fiet varius vsus dum sanitas
quaeritur, dumque expelli aegritudo ten¬
tatur. Et vt planius atque firmius capian¬
tur quae de ea simplici sic dicta sunt, ac
de composita dicentur, non inutile fa¬
cio hoc in loco vini dignitates poten¬
tiasque in medium ducere. Nam cum re¬
seratae certa cum ratione fuerint, non
haesito quin credulitas fidesque dicendis
amplior detur, in quibus aquae ardentis
excellentia maxima cum veneratione
splendebit, cum vini spiritus sit & ani¬
ma pars suo corpore dignior: accedent¬
que fortassis vt qui legens diuinam hanc
aquam neglexerit irreuerenterque asper
natus fuerit, eam honore dignam prae¬
dicabit. Vini quidem caliditatem a cae¬
lesti calore solari emanare minimè haesi¬
tabitur, cum ab eo vuarum maturatio
t