361
290
DE CONFICIEN.
omnino fieri comprehendimus. Quòd
autem ab alio eductum est, eius à quo
educitur naturam retinere non negan¬
dum, cum orta suis attestentur princi¬
pijs in virtute etvitio suarum operationum.
Itaque vini calorem cęlesten diuinumque es¬
se non indignè Antiqui enuntiarunt. Ca¬
lor quidem caelestis humano calori con¬
iunctus, cum hominem generet, arbitran¬
dum equidem est, & ipsum nutrire & vi¬
tam in longum ducere posse. Nam cuius po¬
tentia in majus est, in minus posse faten¬
dum est. Quamobrem cum homo &
Sol generent hominem, inquit Aristo¬
teles, id concedendum, vt calor vini calori
naturali nostro, vt Princeps ait, maxima
sit cum proprietate coniunctus: quo fit
vt sit virtutis vitalis confortatiuus, cum
à suo simili simile confortetur, ipsiusque
multiplicatiuus nec non restauratiuus.
X eodem autem generamur & nutri¬
mur, inquit Aristoteles. Et quis ita in¬
sanę mentis erit, qui his non consentia¬
tur? Experientia quidem in dies comperi
mus vini virtute syncopizatos releuari.
Quod planè Saraceni intelligentes sin¬
copizatie