93
EPISTOLA.
tur. Quàm igitur dissimilis huius
nostri seculi ratio! imò verò quàm
foeda labes ac macula quum ij qui se
totos ad res Naturae perscrutandas,
arcanáque illius cognoscenda addi¬
xerunt, à plerisque non modò san¬
nis & dicteriis exagitantur, verùm
etiam de medio tollendi iudican¬
tur. Ex istiusmodi hominum cater¬
ua, Aubertus, nescio quis, nuper in
medium prodiit, qui quorum neque
industriam imitari, neque foelicita¬
tem assequi potuit, eos his epithetis
Carbonariorum, Ciniflonum, Fumi¬
uororum ornauit: & iisdem contu¬
meliis summum illum abstrusioris
Philosophiae parentem, Albertum
Magnum, insectatus est, atque in illam
non minùs vetustam; quàm recon¬
ditam Physices partem (quae vulgò
Alchymia nuncupatur) multa est
debacchatus; omnesque etiam enis
A. iij.