93
EPISTOLA.
studiosos propè luce indignos exi¬
stimat: quum tamen illa, non modo
propter innumera ad vitam huma¬
nam tuendam remedia, quibus abun¬
dat, in pretio sit, sed etiam clarissi¬
morum & doctissimorum scriptis
comprobata. Quorum alij, maiorum
memoria, praeclara generi humano
munera ex illius diuinae artis myste¬
riis prodiderunt: alij hoc seculo, ni¬
hil quod ad illorum imitandam vir,
tutem, ad vitam humanam sustinen¬
dam & morbos depellendos perti¬
neat, praetermittunt. Et sane ars illa
eiusmodi est, qualem tot iíque Do¬
ctissimi descripserunt. Neque vero
illi macula vlla propter Sophistarum
& praestigiatorum inscitiam & im¬
probitatem inurenda est; quum
multos olim Philosophiae clarissi¬
mum nomen professos esse constet,
qui istius artis magnitudine & dig¬
nitate