93
2
RESPONSIO
tate comprobatam, quales sunt in pri¬
mis Hermes Trismegistus, Geber, Lul¬
lus, Arnoldus Villanouanus, ipséque
deò noster Auicenna, quorum testimo¬
nia, & autoritate, & argumentis, vsu de¬
nique ipso confirmata, grauiora sanè
sunt, quàm vt dicteriis aut ratiunculis
istiusmodi hominum eleuari tam facilè
possint. Hoc quidem concedo, quo¬
rundam imperitorum ac etiam inter¬
dum improborum culpa & imposturis
factum, vt pessimè audiant Chymici: Sed
damnari propter abusum res praesertim
tantas, quantam hanc esse scio & defen¬
do, profectò nec iure potest nec debet.
Tot enim illa nobis Dei Opt. Max. ope¬
ra patefacit, tot pandit naturae arcana,
tot antehac ignotas pharmacorum prae¬
parationes, herbarum denique, animan¬
tium, mineralium, ac omnium penè
rerum abditos & in ipso naturae sinu
reconditos vsus depromit, vt in huma¬
num genus ingrati sint, qui sepultam
illam volunt. Ad Paracelsum vero quòd
attinet, equidem mihi nequaquam pro¬
posui ipsius Theologiae patrocinium
suscipere, neque ipsi in omnibus astipu¬
lari