93
3
AD AVBERTVM.
lari vnquam cogitaui, tanquam in eius
verba iurassem. Sed praeter id testimo¬
nium quo Erasmus illum, quibusdam
epistolis ornauit, ausim ego, dicere &
tueri, multa illum penè diuinitus in re
medica docere, & quae nunquam satis,
admirari & praedicare grata posteritas
possit, de quibus alius dabitur, vt spero,
dicendi locus. Ea vero tu, Auberte, vt
omnes norint quo iudicio susceperis op¬
pugnanda, age de duobus illis agamus,
quae tibi in libelluli tui praefatione sus¬
cepisti exagitanda, homo sanè, vti video
peracutus. Horum vnum, nempe Lauda¬
num, valde periculosum: alterum, nempe
adustorum oculorum cancri, ridiculum
etiam credis. Ac primùm, quoniam pu¬
tas non esse illud Dioscoridis Lada¬
num, quaeris quodnam illud sit. Hoc
igitur discas ex me, sic à Chymiatris
ipsum vocari laudabile certè medica¬
mentum, & quod planè suo nomini
responderit, si Laudanum dicas. Sed ex
opio, inquis, conficitur. An verò illud
est quod hunc stuporem animo etiam
tuo inducit? Opium sanè illi, sed lon¬
meliori praeparatione quàm vulgò
B.ij.