93
17
AD AVBERTVM.
meliùs dixisses, oculorum cancrorum
cinerem amarum quàm acrem esse,
quorum cùm absumitur ac defluit hu¬
mor in vaporem à calore solutus, sic¬
citas & cinetatio efficiuntur: vnde non
acrem, sed amaram acquirunt qualita¬
tem, & substantiam quanuis terrestrem,
tenuem tamen, quantò scilicet subti¬
lius ipsum corpus accepta ab igne fa¬
cultate redditur; vt suprà ex Galeno
diximus, calidumque & siccum ne¬
cessariò efficitur: proinde amarum
quóque abstergere, comminuere, se¬
care crassos viscosósque humores, si¬
cut cinis & nitrum, non est dubium, vt
docet Gal. quem meliùs aliâs poteris
consulere, ne etiam ipsorum primor¬
diorum ignarus plane videaris. Sed
quoniam aliquid & tibi condonandum
video, age, concedo tibi lubens, àcrem
esse cancrorum calcem: quod autem
quartanam sui acrimonia augeat; id
ego pernego. Nam quaeso te, mi ho¬
mo, an non sinapi, piper, allia, ab omni¬
bus dogmaticis tum Graecis, tum Ara¬
bibus, ab ipsóoque Paulo Aeginet. quar¬
tanariis adeò conceduntur, vt etiam
C.
Simpl. 11.
cap. 51.
Simpl. 4.
cap. 18.