93
Lib. de Febrib.
18
RESPONSIO
pro victu praescribantur? Et diatrion pi¬
pereon vel diospoliticon, quòd appel¬
lant; annon inter medicamenta quar¬
tanae censentur? Nec alienum etiam
erit in medium proferre. Hollerij cele¬
berrimi Medici, verba in hanc senten¬
tiam; quum de victu quartanariorum
„disserit. "Quòd ad victum attinet, inquit
initiò e materia, media interuallis quo¬
„quę ab initio ad vigorem, rebus acri¬
„bus, vt sinapi, & salsamentis vti licet,
„quorum & post, vigorem tempestiuus
vsus est." Addit sub finem; "Nam ideò sal¬
„samenta imperantur, quia sal incidit,
„attenuat, discutit excrementa, siccat,
„virtutem colligit & roborat. Hisce om¬
nibus, puto tibi, satis, omnibúsque esse
perspectum, quantum toto coelo aber¬
raueris in contemnendo nostro reme¬
dio, ex vera, certè Dogmaticorum do¬
ctrina deprompto. Quoniam autem cae¬
tera quae ipsi remedio adduntur simpli¬
cia ignoras aut saltem taces, ecce tibi
gratificabor, & comppsitionem tradam.
Recipit, radicem, atonis praeparatam,
item rad. acori vulgaris, & pimpinellae
praeparatas, atque exsiccatas, oculos can¬
cri¬