93
28
RESPONSIO.
bis est demonstrandum, vt hinc con¬
cludamus, metalla in perfecta & im¬
perfecta à Chymicis non sine ratione
distingui. Ergo vt nitar etiam autorita¬
te Agricolae, à quo praesertim Auber¬
tus ista sua omnia deprompsit: is certè
non solùm splendore, sed & colore, sa¬
pore, odore, pondere, ac potestate dif¬
ferre inter se metalla scribit lib. 5. de or¬
tu & causis subterraneorum: & praeci¬
puè de splendore (quem tu Auberte
in aurò & argento etiam adesse confi¬
„teris) verba faciens, inquit. Sed quò
„humor ipse fuerit subtilior, densior, &
„purior, metallum est nitidius & splen¬
„didius: qua de causa etiam hac parte
„caeteris praestat aurum. Cuius auri prae¬
stantiam ipse etiam Agricola quaerit in
differentiis odoris, saporis & ponderis.
Imperfecta enim metalla, quum se in
liquorem induerint, amara gustu per¬
cipiuntur, vt aes & ferrum. Amaritudi¬
nis autem causa est terra adusta, quam
ea metalla participant, vt ipse Agrico¬
la testatur. Reliqua verò propter ter¬
ram puram aut aquam vberiorem, non
admodum sensili sapore liquores affi¬
ciunt: