93
31
AD AVBERTVM
materiae, vel agit in materiam, id dici¬
tur imperfectum, quoniam perfectio
rei non est, nisi per introductionem
formae. Quum igitur in omnibus me¬
tallis aqua quaedam viscosa, quam ar¬
gentum viuum Philosophi Chymici
propter conformitatem appellant, sub¬
iiciatur loco materiae, & sulphur, quod
ita quadam similitudine vocant, agen¬
tis & introducentis formam in illa ma¬
teria, non poterit aliquod metallum
dici perfectum, nisi à quo separatum fuerit
ipsum sulphur. Sed quoniam reliqua me¬
talla habent admixtum praedictum sulphur,
in materia, quo perimuntur, denigran¬
tur, calcinantur, & comburuntur, (quod
illis accidit solùm propter illam exhala¬
tionem siccam, nempe sulphur, quod sit
materia apta ignitioni) hac de causa
imperfecta omninò dicuntur. At è con¬
trario, quoniam solum aurum est omni¬
ipso sulphure expoliatum, quod sa¬
tis per se denotat auri & argenti viui
affinitas: (omnia enim, vt scribit Pli¬
nius, ei innatant praeter aurum, quod
vnum ad se trahit) hac ratione est im¬
mune ab omnibus istis corruptioni¬
Lib. Nat. Hist. 33. cap. 6.