93
43
AD AVBERTVM.
leum & argentum viuum. Metallorum
autem materiam in duritiem cogi ne¬
cesse est, alioqui metalli formam non
induerent. Eorum ergò materia non
rit argentum: viuùm, quum in duritiem
haudquaquam concrescere possit. Sed
hoc argumentum nihilò est efficacius
priori: Pro concessis enim ponit, quae
nec ipse priùs aliquomodò probarit, &
quae iam nos negauimus. Nam dedi¬
mus quidem illi argentum viuum aëreae
esse substantiae, concrescere verò ideò
non posse, negamus: quum vapores con¬
tra ipsius sententiam concrescere de¬
monstrauerimus. Et quidem Aubertus
arte indurescere haud negat, sed in du¬
ritiem aut formam metallicam concres¬
cere siue arte siue natura non existimat.
Quasi verò existimare, sit rem demon¬
strare. Argentum igitur viuum metallo¬
rum esse materiam negat, causa verò
quam affert, nempe quòd sit aëreae sub¬
stantiae, nullius est momenti, siquidem
vaporem esse aëreae substantiae respe¬
ctu aquae & nihilominùs tamen proxi¬
mam materiam metallorum: ex Arist.
ostendimus. Itaque aërea sunt distin¬