93
47
AD AVBERTVM.
halitu calido humidóque & parum vn¬
ctuoso generantur. Bellum certè, sed so¬
phisticum argumentum, quo ex iam
impugnatis à se opinionibus, sua proba¬
bare nititur. Recordetur ergò, se priùs
halitum contra Aristotelem, materiam
non esse metallorum affirmasse: Nunc
autem confiteri metalla ex ipsis haliti¬
bus generari. Ergò ipse sibi contradicit,
vt illi mea refutatione non sit opus. Ad¬
dit vt sententiam suam probet, sulphur
humore mollescere instar salis: metalla
verò solo igne forti liquari. Sed ex falso
antecedente non potest valere conse¬
quens: Nullo enim modo soluitur sul¬
phur in aquam, sed calore liquefit in¬
star plumbi: & hoc saltem prius experiri
debuerat, rerum subterranearum no¬
ster perscrutator, quàm vsque adeò au¬
dacter quod falsissimum est, asserere. Con¬
torqueri igitur telum illud in ipsum po¬
test, quod in Chymicos se coniecisse ar¬
bitrabatur. Sed enim aëreę & igneae sul¬
phur dicit esse substantiae: ideóque ipsum
coagmentari cogíque non posse: Ego
vero contrarium suprà demonstraui,
Quare non est quòd aliud à me respon¬