93
51
AD AVBERTVM.
igitur coagulantur à calido per ab¬
sentiam humidi, soluuntur a frigi¬
do, quod humidum iterum ingredi fa¬
cit, vt sal. Quae autem caloris priuatio¬
ne concrescunt, soluuntur à calido ite¬
rum ingrediente, vt metalla. Quicquid
enim dissoluitur liquescens, aut igne li¬
quescit, aut aqua. Quae liquefacit aqua,
concreta fuerint) à calido siccóque, id
est igneo calorè, oportet: quae verò li¬
quefacit ignis, aut quorum concretionem
aliqua ex parte soluit, (vt cornu) à frigo¬
re coalescunt: siquidem contrariorum
effectuum contrariae sunt causae. Et quo¬
niam calore liquescunt metalla, illa
etiam frigore tanquam causa effectrice
primò concrescant, necesse est: de quo
Philosophorum Chymicorum nullus
dubitat, quanuis, vt loquitur aliquando
Aristoteles, experientia contrarium no¬
bis demonstret: sal enim etiam calore
concretum, igne ipso solui potest & li¬
quefieri, vt sum sępius expertus, dicitur¬
que illud sal fusibile. Neque Albertus
Magnus summus Philosophus repre¬
hendi debuit à nostro Auberto, quòd
vim metalla efficiendi referat ad calo¬
E. ij.