93
50
RESPONSIO.
bus ad natura eminentioribus, & quo¬
rum efficacitate forma in rebus procre¬
etur. Materia enim non per se cognos¬
citur, sed propter mutationem, quae nul¬
la esse solet sine perpessione, quemad¬
modum nec ipsa sine tactu, quae per [GR] σύμ¬
ρυσιν [/GR]: & concretionem, ac per introdu¬
ctionem actus & formę aboletur. Caete¬
rùm obseruandum est ex mixtura sicci
& humidi, imprimis concreta dici cor¬
pora, deinde mollia aut dura: Quorum
concretorum, triplex est differentia.
Nam vel est humor aqueus qui concres¬
cit, vel est siccum quiddam terrenum,
vel mixtum exvtrisque. Haec etiam
liâs funduntur, aliâs siccantur, aliâs hu¬
mectantur, aliâs mollescunt. Incoagu¬
labilia sunt autem, quae sicca sunt & ig¬
nea, vt mel & mustum: & quae sunt hu¬
mida aërea à praedominio, vt oleagino¬
sa. Quare haec etiam non sunt elemen¬
ta, neque materia istarum perpessio¬
num. Corporum autem quae concres¬
cunt & indurantur ex Arist. alia ex calo¬
re ita afficiuntur, alia à frigore: A calo¬
re quidem humorem exsiccante, à fri¬
gore verò calidum exprimente. Quae
igitur