93
Hist. li. 33
cap. 4.
56
RESPONSIO
nos ostendimus: ideò ipsum solum per¬
fectum, reliqua verò quae sunt in motu
ad formam auri, imperfecta esse con¬
clusimus: quorum tamen perfectionem
ipsa natura semper persequitur in suo
sinu, vt illa tandem, sed longo tempo¬
ris protractu in aurum conuertat. Hoc
autem possunt metallici effossores testari,
qui in centum pondo plumbi, reperiunt
aliquot vncias argenti optimi, quod il¬
lis pro maximo lucro habetur. Sed & in
fodinis nonnullis aeris, inuenitur quoque
aurum, sic & in argentifodinis: quod vbi
compererunt istarum rerum periti, vel
quoties argentum imperfectum inue¬
niunt, propter indigestionem, fodinas
occludere consueuerunt, consuluntque
vt per triginta annos aut plures ita di¬
mittantur, donec fiat perfecta conco¬
ctio à calore subterraneo. Sic etiam scri¬
bit Plinius, in auro ipso argentum va¬
rio pondere inesse, alibi dena, alibi no¬
na, alibi octaua parte. In vno tantùm.
inquit Gall. metallo, quod vocant Al¬
bicrarense, vicesima sexta portio inue¬
nitur, ideò caeteris praeest, quod fit se¬
cundum minorem aut maiorem natu¬
rae