93
57
AD AVBERTVM.
rae digestionem, vt coniicere licet.
Cùm enim est completa digestio, tunc
aurum inuenitur obrizum, purissimum,
& verè perfectum. Ex quibus patet me¬
talla, quanuis sint in quodam termino
motus, non tamen esse in vltimo, ipsa¬
que in via & transitu esse ad aurum tan¬
quam ad solum perfectum. Vbicunque
etiam aliqua inuenta est vena metalli,
non procul inuenitur alia: vnde etiam
metalla Graecis ex Plinio videntur di¬
cta esse, quasi [GR] μὲτʼ ἄλλα [/GR], quòd alia post
alia inueniantur. Sed dicet in hanc sen¬
tentiam Aubertus, Si per vlteriorem de¬
coctionem imperfecta reducantur in
aurum à natura, cur non expectatur à
fossoribus illud tempus, praesertim cùm
si hoc contingeret, multò vberiorem
ex ea re quaestum sint habituri? Respon¬
demus, quaedam esse quae metallorum
generationem diuersam faciant, non
solùm in specie, sed proprietatibus &
accidentibus secundum regiones &
loca in quibus oriuntur. Quemadmo¬
dum & diuersificantur animalia, vt scri
bit Aristot. 6. de animalibus. In Aegy¬
pto enim scorpiones non sunt venena¬
Hist. li. 33.
cap 6.