93
58
RESPONSIO
ti, aliis in locis contrà: & triticum tem¬
poris spatio secundum ipsa loca dege¬
nerat in siliginem, contráque siligo in
triticum. Sic de metallis dicendum, quae
quanuis destinata sint à natura ad finem
illum, nempe vt fiant aurum: tamen
pro regionum & minerarum diuersita¬
te, ipsarúmque corruptione, quaedam
possunt ad suum perfectionis gradum
perduci, vt fiant aurum: quaedam re¬
manent in tramite imperfectionis, se¬
cundum etiam diuersitatem, digestio¬
nis & depurationis. Debiliore enim ca¬
lore, natura quaedam coagulat indige¬
sta, vt plumbum & stannum: quaedam
adurente ac superfluo calore, vt aes &
ferrum: quoddam contrà propter ipsius
caloris penuriam & agentis defectum
non concrescit, vt argentum viuum.
Lunam denique calore satis temperato,
longè verò temperatissimo Solem, ipsa
natura producit, minimè egentem ali¬
qua operatione qua perficiatur, vt qui
sit assecutus vltimum finem & comple¬
mentum. Nam, vt inquit, Aristoteles
secundo de coelo & mundo: Bonum
complementum illud, vnum est, quod
non