93
61
AD AVBERTVM.
possint esse materiae eiusdem rei, nepe
mediata, & immediata, quanuis opor¬
teat mediatam materiam vltimò reduci
ad immediatam: alio enim modo ex ma¬
teriis diuersis res diuersae produceren¬
tur. Quoniam igitur ars mediatam &
immediatam eandem assumit materi¬
am, quam & natura, illamque mediatam
vltimò ad immediatam reducit, vt &
ipsa natura, habétque vnum & idem
agens, quod ipsum argentum viuum
expoliet, ac tandem ipsum transformet:
& sit artis idem finis ac naturae, nempe
vt ex vnione istius formae cum sua ma¬
teria aurum tandem generet: non du¬
bium est artem, naturam ipsam imi¬
tando, in omnibus ex imperfectis per¬
fectum metallum conficere posse, quem¬
admodum & ipsa natura conficit, vt su¬
prà diximus. Quorum cùm causae sint
omnes eaedem, necessariò & ipsa eadem
esse, eosdemque producere effectus est
necesse. Neque eos censeo excusandos,
qui subiectum Chymicorum Philoso¬
phorum quaerunt in vegetabilibus: Illo¬
rum enim operatio est inanis, quoniam
non potest fieri generatio, nisi ex proxi¬