93
62
RESPONSIO
mis conuenientibus & immediatis. Alij
in rebus animalium operationes suas
impendunt, praesertim in ouo, quòd
pus suum, quadam moti similitudine
uorum, Chymici Philosophici ouum,
appellarint: dixerintque ipsum ouum,
quemadmodum & elixir, quatuor ele¬
menta continerè, cuius corticem terram
appellant: pelliculam, aërem: albumen,
aquam: & vitellum, ignem. Sic etiam
iidem Philosophi lapidem suum aenig¬
maticè dixerunt vnum esse in tribus, &
tria in vno, quòd in se contineant corpus
quod stat, animam quae viuificat, & spi¬
ritum qui tingit. Haec aenigmata qui non
intellexerunt, sibi persuaserunt ouum
esse Philosophorum lapidem, quòd tria
in vno contineat, nempe corticem, vi¬
tellum, & aquam, ideóque tandem con¬
cluserunt, ouum esse vnicam illam mate¬
riam à Chymicis requisitam, non mi¬
nùs quidem decepti quam alij, non ani¬
maduertentes minimè quadrare hanc
materiam educendo in de metallo. Ho¬
mo enim hominem generat, & bestia,
bestiam. Hoc quia expertus est suo cum¬
detrimento (vt accepi) bonus Aubertus,
qui