93
II.
Solutio.
III.
Element.
separatio.
66
RESPONSIO
dam censent, & ab omnibus suis sor¬
dibus purgandam, calorem restituendo,
humorémque innatum conseruando.
Nam in calcinatione Chymica nulla
debet fieri corporis diminutio, imò po¬
tiùs multiplicatio.
Deinde calcinatam materiam, ipsius
crassitiem attenuando, in quandam li¬
quidam substantiam ac in suam primam
materiam reducunt, quam vocant aquam
mineralem, quae manus non madefacit.
Tuncque fit vnum in genere, in numero
non item: cuius Solem appellant patrem,
matrem Lunam, & mediatorem Mercu¬
rium: & alteratur corpus sua propria for¬
ma, sed noua illi inducitur immediatè,
quum nihil in rerum natura omni spo¬
liatum forma reperiatur.
Hoc facto separant ex ipsa iam solu¬
ta quatuor elementa, illáque diuidunt
in duas partes, in ascendentem aut spiritua¬
lem, & inferiorem siue terrenam: quae
duae partes sunt vnius tamem naturae, nam
inferior est fermentum ipsam figens, &
superior est anima totam ipsam viuifi¬
cans. Harum tamen diuisio est necessa¬
ria, vt faciliùs transmutentur tandem
inter