93
65
AD AVBERTVM.
& foemina simul composita. Est ergò, vt
etiam suprà iam diximus, quaedam ter¬
tia natura communis & alterata ex di¬
uersa commixtione, & digestione sul¬
phuris & argenti viui, in qua est vis mi¬
neralis ad generandum mixtum: quae
duo agunt & patiuntur ita inter se per¬
petuò, donec traducantur à forma cor¬
porum imperfectorum primò genera¬
torum (non separato adhuc agente à
sua materia) in formam aliam, & tan¬
dem peruenerint, continuatis dige¬
stionibus & purificationibus, ad vltimam
illam & verè perfectam formam, quae
est forma auri, in qua est vltimus termi¬
nus motus, vbi etiam agens omninò à
sua materia separatur. Hoc quid sit mul¬
ti quaerunt, paucissimi inueniunt, aut si
inuenerunt, praeparationes ignorant &
intentiones Philosophorum, quorum
medicina ex illis solùm elicitur per ar¬
tem, in quibus habitat potentialiter
per naturam, & in quibus perfectio pri¬
mae materiae, omniaque metalla repe¬
riuntur.
Hanc autem illi postquam inue¬
nerunt materiam, primò calcinan¬
F
Philoso¬
phici lapi¬
dis opera¬
tiones.
I.
Calcinatio